Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Tua fama et gnatae vita in dubium veniet. Tum si maxime
- Fateatur, quum amet aliam, non est utile hanc illi dari:
- Quapropter quoquo pacto tacito est opus.
- Ah, minime gentium:
- Non faciam.
- Quid ages?
- Proferam.
- Hem, mea Sostrata, vide quam rem agas.
- Peiore res loco non potest esse quam in quo nunc sita est.
- Primum indotata est: tum praeterea quae secunda ei dos erat
- Periit: pro virgine dari nuptum non potest. Hoc reliquum est:
- Si infitias ibit, testis mecum est annulus quem amiserat.
- Postremo, quando ego conscia mihi sum a me culpam esse hanc procul,
- Neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta,
- Experiar.
- Quid ista? accedo, ut melius dicas.
- Tu, quantum potes,
- Abi, atque Hegioni cognato huius rem omnem narrato ordine;
- Nam is nostro Simulo fuit summus, et nos coluit maxime.
- Nam hercle alius nemo respicit nos.
- Propera tu, mea Canthara,
- Curre: obstetricem arcesse, ut cum opus sit ne in mora nobis siet.
DEMEA. SYRUS.De.
- Disperii! Ctesiphonem audivi filium
- Una affuisse in raptione cum Aeschino.
- Id misero restat mihi mali, si illum potest
- Qui alicui rei est etiam eum ad nequitiam abducere.
- Ubi ego illum quaeram? credo abductum in ganeum