Adelphi
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil afferant,
- Quod mihique heraeque filiaeque herili est. Vae misero mihi!
- Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest,
- Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia.
- Hocine saeclum? O scelera, O genera sacrilega, O hominem impium!
- Me miseram! quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?
- Quem neque fides neque iusiurandum neque illum misericordia
- Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope,
- Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat.
- Non intelligo
- Satis quae loquatur.
- Propius obsecro accedamus, Sostrata.
- Ah,
- Me miserum! vix sum compos animi; ita ardeo iracundia.
- Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam,
- Ut ego iram hanc in eos evomam omnem dum aegritudo haec est recens:
- Satis mihi id habeam supplici, dum illos ulciscar modo.
- Seni animam primum extinguerem ipsi qui illud produxit scelus.
- Tum autem Syrum impulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis!
- Sublimem medium arriperem, et capite pronum in terram statuerem,
- Ut cerebro dispergat viam.
- Adolescenti ipsi eriperem oculos; posthaec praecipitem darem;
- Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem.