Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Nunc una mihi res etiam restat quae est conficienda, otium
  2. Ab senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies.
An.
  1. Sed Phormio est. Quid ais?
Ph.
  1. Quid?
An.
  1. Quidnam nunc facturus Phaedria?
  2. Quo pacto satietatem amoris ait se velle sumere?
Ph.
  1. Vicissim partes tuas acturus est.
An.
  1. Quas?
Ph.
  1. Ut fugitet patrem.
  2. Te suam rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres;
  3. Nam potaturus est apud me. Ego me ire senibus Sunium
  4. Dicam ad mercatum, ancillulam emtum quam dudum dixit Geta;
  5. Ne quum hic non videant me conficere credant argentum suum.
  6. Sed ostium concrepuit abs te.
An.
  1. Vide quis egrediatur.
Ph.
  1. Geta est.
GETA. ANTIPHO. PHORMIO.
Ge.
  1. O Fortuna, O Fors fortuna, quantis commoditatibus
  2. Quam subito hero meo Antiphoni ope vestra hunc onerastis diem;
An.
  1. Quidnam hic sibi vult?
Ge.
  1. nosque amicos eius exonerastis metu!
  2. Sed ego nunc mihi cesso qui non humerum hunc onero pallio,
  3. Atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.