Phormio

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Postremo tecum nihil rei nobis, Demipho, est.
  2. Tuus est damnatus gnatus, non tu; nam tua
  3. Præterierat iam ad ducendum aetas.
De.
  1. Omnia haec
  2. Illum putato quae ego nunc dico dicere;
  3. Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.
Ge.
  1. Iratus est.
Ph.
  1. Tute idem melius feceris.
De.
  1. Itane es paratus facere me adversum omnia,
  2. Infelix?
Ph.
  1. Metuit hic nos, tametsi sedulo
  2. Dissimulat.
Ge.
  1. Bene habent tibi principia.
Ph.
  1. Quin quod est
  2. Ferendum fers? tuis dignum factis feceris,
  3. Ut amici inter nos simus.
De.
  1. Egon tuam expetam
  2. Amicitiam? aut te visum aut auditum velim?
Ph.
  1. Si concordabis cum illa, habebis quae tuam
  2. Senectutem oblectet; respice aetatem tuam.
De.
  1. Te oblectet; tibi habe.
Ph.
  1. Minue vero iram.
De.
  1. Hoc age:
  2. Satis iam verborum est: nisi tu properas mulierem
  3. Abducere, ego illam eiiciam. Dixi, Phormio.
Ph.
  1. Si tu illam attigeris secus quam dignum est liberam,
  2. Dicam tibi impingam grandem: dixi, Demipho.
  3. Si quid opus fuerit, heus, domo me.