Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Quanti est sapere ! numquam accedo quin abs te abeam doctior.
Thr.
  1. Thais, primum hoc mihi responde; cum tibi do istam virginem
  2. Dixtine hos mihi dies soli dare te?
Tha.
  1. Quid tum postea?
Thr.
  1. Rogitas, quae mihi ante oculos coram amatorem adduxti tuum?
Tha.
  1. Quid cum illo agas?
Thr.
  1. Et cum eo clam te subduxti mihi?
Tia.
  1. Libuit.
Thr.
  1. Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi.
Ch.
  1. Tibi illam reddat? aut tu illam tangas omnium—?
Gn.
  1. Ah, quid agis? tace.
Thr.
  1. Quid tu tibi vis? ego non tangam meam?
Ch.
  1. Tuam autem furcifer!
Gn.
  1. Cave sis; nescis cui nunc male dicas viro.
Ch.
  1. Non tu hinc abis?
  2. Scin tu ut tibi res se habeat? Si quicquam hodie hic turbae coeperis,
  3. Faciam ut huius loci, dieique, meique, semper memineris.
Gn.
  1. Miseret tui me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.
Ch.
  1. Diminuam ego caput tuum hodie, nisi abis.
Gn.
  1. Ain vero, canis?
  2. Sicine agis?
Thr.
  1. Quis tu es homo? quid tibi vis? quid cum illa rei tibi est?
Ch.
  1. Scibis: principio eam esse dico liberam.
Thr.
  1. Tem!
Ch.
  1. Civem Atticam.
Thr.
  1. Hui!
Ch.
  1. Meam sororem.
Thr.
  1. Os durum!
Ch.
  1. Miles, nunc adeo edico tibi
  2. Ne vim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad Sophronam
  3. Nutricem, ut ean adducam, et signa ostendam haec.
Thr.
  1. Tun me prohibeas
  2. Meam ne tangam?
Ch.
  1. Prohibeo, inquam.
Gn.
  1. Audin tu? hic furti se alligat.
  2. Satis hoc tibi est.