Eunuchus

Terence

Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.

  1. Ibi servus quod ego arripui.
An.
  1. Quid id est?
Ch.
  1. Tacitus citius audies.
  2. Ut vestem cum eo mutem, et pro illo iubeam me illuc deducier.
An.
  1. Pro eunuchon?
CA.
  1. Sic est.
An.
  1. Quid ex ea re tandem ut caperes commodi?
Ch.
  1. Rogas? viderem, audirem, essem una quacum cupiebam Antipho.
  2. Num parva causa aut parva ratio est? traditus sum mulieri.
  3. Illa ilico ubi me accepit laeta vero ad se abducit domum:
  4. Commendat virginem.
An.
  1. Cui? tibine?
Ch.
  1. Mihi.
An.
  1. Satis tuto tamen.
Ch.
  1. Edicit ne vir quisquam ad eam adeat; et mihi ne abscedam imperat,
  2. In interiore parte ut maneam solus cum sola: annuo,
  3. Terram intuens modeste.
An.
  1. Miser!
Ch.
  1. "Ego," inquit, "ad coenam hine eo."
  2. Abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent
  3. Novitiae puellae: continuo haec adornant ut lavet.
  4. Adhortor properent: dum apparatur, virgo in conclavi sedet,
  5. Suspectans tabulam quandam pictam, ubi inerat pictura haec:
  6. Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbirem aureum.
  7. Egomet quoque id spectare coepi; et, quia consimilem luserat
  8. Iam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mihi;
  9. Deum sese in hominem convertisse, atque in alienas tegulas
  10. Venisse clanculum per impluvium, fucum factum mulieri.
  11. At quem Deum? qui templa coeli summa sonitu concutit.