Eunuchus
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Roget quis "Quid tibi cum illa?" ne noram quidem;
- Ubi veni, causam ut ibi manerem repperit.
- Ait rem divinam fecisse, et rem seriam
- Velle agere mecum. Iam tum erat suspicio
- Dolo malo haec fieri omnia: ipsa accumbere
- Mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.
- Ubi friget, huc evasit; quam pridem pater
- Mihi et mater mortui essent: dico, iam diu.
- Rus Sunii ecquod haberem, et quam longe a mari?
- Credo ei placere hoc: sperat se a me avellere.
- Postremo, ecqua inde parva periisset soror?
- Ecquis cum ea una? quid habuisset cum perit?
- Ecquis eam posset noscere? Haec cur quaeritet?
- Nisi si illa forte, quae olim periit parvula
- Soror, hanc se intendit esse, ut est audacia.
- Verum ea si vivit annos nata est sedecim,
- Non maior. Thais quam ego sum maiuscula est.
- Misit porro orare ut venirem serio.
- Aut dicat quod volt; aut molesta ne siet:
- Non hercle veniam tertio. Heus, heus. Ecquis hic?