Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Ignosce.
- Age, Chreme mi.
- Age quaeso ne tam offirma te, Chreme.
- Quid istic? video non licere ut coeperam hoc pertendere.
- Facis ut te decet.
- Ea lege hoc adeo faciam; si facit
- Quod ego hunc aequum censeo.
- Pater, omnia faciam: impera.
- Uxorem ut ducas.
- Pater!
- Nihil audio.
- Ad me recipio:
- Faciet.
- Nihil etiam audio ipsum.
- Perii!
- An dubitas, Clitipho?
- Immo utrum vult.
- Faciet omnia.
- Haec dum incipias gravia sunt,
- Dumque ignores: ubi cognoris, facilia.