Heautontimorumenos
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- NE cui sit vestrum mirum, cur partes seni
- Poeta dederit quae sunt adolescentium,
- Id primum dicam: deinde quod veni eloquar.
- Ex integra Graeca integram comoediam
- Hodie sum acturus Heautontimorumenon;
- Duplex quae ex argumento facta est simplici.
- Novam esse ostendi, et quae esset: nunc qui scripserit,
- Et cuia Graeca sit, ni partem maximam
- Existimarem scire vestrum, id dicerem.
- Nunc, quamobrem has partes didicerim, paucis dabo.
- Oratorem voluit esse me, non prologum.
- Vestrum iudicium fecit; me actorem dedit.
- Sed hic actor tantum poterit a facundia,
- Quantum ille potuit cogitare commode
- Qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum.
- Nam quod rumores distulerunt malevoli,
- Multas contaminasse Graecas dum facit
- Paucas Latinas; factum hic esse id non negat,
- Neque se pigere: et deinde facturum autumat.
- Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi