Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Quod voluptates eorum propriae sunt; nam mihi immortalitas
- Parta est, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
- Sed quem ego mihi potissimum optem nunc cui haec narrem dari?
- Quid illud gaudi est?
- Davum video: nemo est quem mallem omnium;
- Nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.
DAVUS. PAMPHILUS. CHARINUS.Da. Pa. Da. Pa. Da. Pa. Da. Pa. Da. Pa. Da. Ch. Pa. Da. Pa. Da. Pa. Ch. Pa. Da. Ch. Pa. Ch. Pa. Ch. Pa.
- Pamphilus ubinam hic est?
- Dave.
- Quis homo est?
- Ego sum.
- O Pamphile.
- Nescis quid mihi obtigerit.
- Certe; sed quid mihi obtigerit scio.
- Et quidem ego.
- More hominum evenit ut quod sim nactus mali
- Prius rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.
- Mea Glycerium suos parentes repperit.
- O factum bene!
- Hem!
- Pater amicus summus nobis.
- Quis?
- Chremes.
- Narras probe.
- Nec mora ulla est quin eam uxorem ducam.
- Num ille somniat
- Ea quae vigilans voluit?
- Tum de puero Dave?
- Ah desine.
- Solus est quem diligunt Di.
- Salvus sum si haec vera sunt.
- Colloquar.
- Quis homo est? O Charine in tempore ipso mihi advenis.
- Bene factum.
- Audistine?
- Omnia: age me in tuis secundis respice.
- Tuus est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.
- Memini: atque adeo longum est nos illum expectare dum exeat.
- Sequere hac me intus ad Glycerium nunc. Tu Dave abi domum:
- Propere arcesse hinc qui auferant eam. Quid stas? quid cessas?