Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.
- ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.
- Callicles, vide in quaéstione ne facias iniuriam:
- reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.
- Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.
- eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat.
- eamus tu in ius.
- Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi.
- verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.
- Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego.
- nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi.