Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.
- Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.
- At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.
- Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum,
- nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio.
- Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo;
- neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.
- Quid loquar?
- Quid puero factumst, mea quem peperit filia,
- meo nepote? capita rerum ede expedite.
- Istae dedi.