Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;
- iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom,
- post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica,
- suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia.
- nihil me prohibet, perdidi omne quod fuit: fio impudens,
- nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.
- sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?
- conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.
- nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
- de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.
- sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem,