Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem?
Din.
  1. Quidni?
Ast.
  1. Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis.
  2. animó bono male rem gerit.
Din.
  1. Perit hercle, ego idem ---
  2. bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.
Ast.
  1. Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules.
  2. Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
Din.
  1. Non ego nunc intro ad vos mittar?
Ast.
  1. Quidum quam miles magis?
Din.
  1. Quia enim plus dedi.