Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.
  2. quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario†
Astaphivm
  1. Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias.
  2. ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni.
  3. nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas
  4. prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
  5. ego híc interím restitáns praesidébo,
  6. istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam;
  7. nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio,
  8. intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc.
Din.
  1. Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt?