Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Sequere, obsecro.
Strat.
  1. Strabacem hic opperiar modo,
  2. si rure veniat.
Ast.
  1. Is quidem hic ápud nos est Strabax,
  2. modo rure venit.
Strat.
  1. Priusne quam ad matrem suam?
  2. eu edepol hominem nihili.
Ast.
  1. Iamne autem ut soles?
Strat.
  1. Iamne nihil dico?
Ast.
  1. I intro, amabo, cedo manum.
Strat.
  1. Tene. in tabernam ducor devorsoriam,