Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?
- Díc, amabó te, ubi est Díniarchús?
- Domi.
- Díc ob haec dóna, quae ad mé hodie míserit,
- me íllum amare plurimum ómnium hominum merito,
- méque honorem ílli habere ómnium máxumum,
- átque ut huc véniat ad me óbsecrare.
- Ílicet.
- séd quisnam illic homóst, qui ipsus se cómest, tristis, oculís malis?
- ánimo hercle homost suo miser,
- quísquis est.