Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Perii hercle ego miser. iam mi auro contra constat filius:
  2. †etiam num mali pendit addit purpuram. ex Arabia tibi
  3. attuli tus, Ponto amomum. tene tibi, voluptas mea.
Phron.
  1. Accipe hoc, Astaphium, abduce hasce hinc e conspectu Suras.
S.
  1. Ecquid amas me?
Ph.
  1. Nihil ecastor, neque meres.
S.
  1. Nilne huic sat est?
  2. ne bonum verbum quidem unum dixit. viginti minis
  3. venire illaec posse credo dona quae ei dono dedi.
  4. vehementer nunc mi est irata, sentio atque intellego;
  5. verum abibo. quid ais? nunc tu num nevis mé, voluptas mea,