Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. bene si facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit.
  2. nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt,
  3. nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene:
  4. mulieri nimio male facere levius onus est quam bene.
  5. ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia,
  6. quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio:
  7. eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo.
  8. is hic haud multo post, credo, aderit; nunc prius praecaveo sciens
  9. sumque ornata ita ut aegra videar, quasi puerperio cubem.
  10. date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam.
  11. hic apponite atque abite ab oculis. eho, Pithecium,