Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- egó prima dé me, domó docta, díco.
- quanta ést cura in animo, quantum corde capio
- dolorem—dolus ne occidat morte pueri:
- mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae;
- quae ausa hunc sum, tantundem dolum nunc adgrediar.
- lucri causa avara probrum sum exsecuta,
- alienos dolores mihi supposivi;
- sed nullam rem oportet dolose adgrediri,
- nisi astu totam accurateque exsequare.
- vosmet iam videtis, ut ornata incedo:
- puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo.
- mále quod mulier fácere incepit, nísi id efficere pérpetrat,
- id illi morbo, id illi seniost, ea illi miserae miseriast;
- bene si facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit.
- nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt,
- nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene:
- mulieri nimio male facere levius onus est quam bene.
- ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia,
- quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio:
- eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo.