Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- haud ineuscheme astiterunt. huc aliquantum apscessero:
- est lubido orationem audire duorum adfinium.
- Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi.
- Potin ut me ire quo profectus sum sinas?
- Si in rem tuam,
- Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam.
- Quod est facillumum, facís.
- Quid id est?
- Amico iniuriam.
- Neque meumst neque facere didici.
- Indoctus quam docte facis.
- quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi?
- qui bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis.
- Egone?
- Tune.
- Quid male facio?
- Quod ego nolo, id cum facis.
- Tuae rei bene consulere cupio.
- Tu mihi es melior quam egomet mihi?
- sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.