Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- decedam ego illi de via, de semita,
- de honore populi; verum quod ad ventrem attinet,
- non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.
- cena hac annona est sine sacris hereditas.
- Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites,
- id optumum esse, tute uti sis optumus;
- si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.
- nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto,
- dare atque accipere, Lesbonice, te volo.
- di divites sunt, deos decent opulentiae
- et factiones, verum nos homunculi,
- satillum animai qui quom extemplo emisimus,
- aequo mendicus atque ille opulentissimus
- censetur censu ad Acheruntem mortuos.
- Mirum quin tu illo tecum divitias feras.
- ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.
- Nunc ut scias hic factiones atque opes
- non esse neque nos tuam neglegere gratiam,
- sine dote posco tuam sororem filio.
- quae res bene vortat—habeon pactam? quid taces?