Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Deos volo consilia vostra vobis recte vortere.
- Filiam meam tíbi desponsam esse audio.
- Nisi tu nevis.
- Immo haud nolo.
- Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?
- Spondeo, et mille auri Philippum dotis.
- Dotem nil moror.
- Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.
- postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres.
- Ius hic orat.
- Impetrabit te advocato atque arbitro.
- istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari?
- Spondeo.
- Et ego spondeo ídem hoc.
- Oh salvete, adfines mei.
- Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui.
- Quid ego feci?
- Meum corrumpi quia perpessu'sperpessus es filium.
- Si id mea voluntate factumst, est quod mihi suscenseas.
- sed sine me hoc aps te impetrare quod volo.