Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Hic meo ero amicus solus firmus restitit,
  2. neque demutavit animum de firma fide,
  3. quamquam labores multos
  4. sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem.
  5. † ob rem laborem eum ego cepisse censeo.—
Lysiteles
  1. Hic homóst omnium hominum praécipuos,
  2. voluptátibus gaudiisque ántepotens:
  3. ita cómmoda quae cupio éveniunt,
  4. quod ago ádsequitur, subest, súbsequitur,
  5. ita gaúdiis gaudium súppeditat.
  6. módo me Stasimus Lesbonici servos convenit domi;
  7. is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem.
  8. nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio
  9. egi, ei rei fundus pater sit potior. eo quantum potest.
  10. sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode.
Charmides
  1. Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror,
  2. quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
  3. nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.
Callicles
  1. Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,