Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus.
- non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via?
- Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.
- Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat.
- Iube
- domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.
- si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.
- Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.
- Ibisne ad cenam foras?
- Apud frátrem ceno in proxumo.