Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Papae,
- ducam hodie amicam.
- Vel decem, dum de tuo.
- Quid? hoc etiam unum?
- Quid id autem unumst? expedi.
- Ad cenam ibone?
- Si vocatu'svocatus es , censeo.
- Sic hoc placet; rogatu necne, nil moror.
- Vbi cenas hodie?
- Sic hanc rationem institi:
- amicam ego habeo Stephanium hinc ex proxumo,
- tui frátris ancillam: eo condixi in symbolam
- ad cenam, ad eius consérvom Sangarinum Syrum.
- eademst amica ambobus, rivales sumus.
- Age abduce hasce intro. hunc tibi dedo diem.
- Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero.
- iam hercle ego per hortum ad amicam transibo meam
- mi hanc occupatum noctem; eadem symbolam
- dabo et iubebo ad Sangarinum cenam coqui.
- aut egomet ibo atque opsonabo opsonium.