Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Vidistin virum sororis Pamphilum?
- Non.
- Non adest?
- Immo venisse eum simitu aiebat ille: ego huc citus
- praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.
- Venales logi sunt illi, quos negabam vendere.
- ilicet, iam meo malost quod malevolentes gaudeant.
- Hercules, qui deus sis, sane discessisti non bene.
- I intro, Pinacium, iube fámulos rem divinam mi apparent.
- bene vale.
- Vin administrem?
- Sat servorum habeo domi.—
- Enim vero, Gelasime, opinor provenisti futtile,
- si neque ille adest neque hic, qui venit, quicquam subvenit.
- ibo intro ad libros et discam de dictis melioribus;
- nam ni illos homines expello, ego occidi planissume.—
- Quom bene re gesta salvos convortor domum,
- Neptuno grates habeo et Tempestatibus;
- simul Mercurio, qui me in mercimoniis
- iuvit lucrisque quadruplicavit rem meam.