Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Immo res omnis relictas habeo prae quod tu velis.
- Tum tu igitur, qua causa missus es ad portum, id expedi.
- Dicam. postquam me misisti ad portum, cum luci simul,
- commodum radiosus sese sol superabat ex mari.
- dum percontor portitores, ecquae navis venerit
- ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim
- cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.
- in portum vento secundo, velo passo pervenit.
- alius alium percontamur: quoiast navis? quid vehit?
- interibi Epignomúm conspicio tuom virum et servom Stichum.
- Hem quid? Epignomum elocutu'selocutus es ?
- Tuom virum.
- Et vitam meam.
- Venit inquam.
- Tutin ipsus ipsum vidisti?
- Lubens.
- argentí aurique advexit nimium.
- Nimis factum bene.
- hercle vero capiam scopas atque hoc convorram lubens.
- Lanam purpuramque multam.