Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Cur negas?
Labr.
  1. Quia pol provexi: avehere non quivi miser.
  2. equidem tibi me dixeram praesto fore
  3. apud Véneris fanum: numquid muto? sumne ibi?
Ples.
  1. In iure causam dicito, hic verbum sat est:
  2. sequere.
Labr.
  1. Obsecro te, subveni mi, Charmides.
  2. rapior optorto collo.
Charmides
  1. Quis me nominat?
Labr.
  1. Viden me ut rapior?
Charm.
  1. Video, atque inspecto lubens.
Labr.
  1. Non subvenire mi audes?
Charm.
  1. Quis homo te rapit?
Labr.
  1. Adulescens Plesidippus.
Charm.
  1. Vt nanctu'snanctus es , habe.
  2. bono animo meliust te in nervom conrepere.
  3. tibi optigit quod plurimi exoptant sibi.
Labr.
  1. Quid id est?
Charm.
  1. Vt id quod quaerant inveniant sibi.
Labr.
  1. Sequere, obsecro, me.