Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Heu hercle, ne istic fana mutantur cito:
  2. iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit,
  3. ita duo destituit signa hic cum clavis senex.
  4. non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio,
  5. ita nunc mi utrumque saevit, et terra et mare.
  6. Palaestra.
Lor.
  1. Quid vis?
Labr.
  1. Apage, controversia est,
  2. haec quidem Palaestra, quae respondit, non mea est.
  3. heus, Ampelisca.
Lor. alter
  1. Cave sis infortunio.
Labr.
  1. Vltro te. signa ut homines satis recte monent.
  2. sed vobis dico, heús vos, num molestiaest,
  3. me adire ad illas propius?
Lor.
  1. Nil nobis quidem.
Labr.
  1. Numquid molestum mihi erit?
Lor.
  1. Nil, si caveris.
Labr.
  1. Quid est quod caveam?
Lor.
  1. Em, a crasso infortunio.
Labr.
  1. Quaeso hercle, abire ut liceat.