Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Meus quoque hic sapienti ornatus quid velim indicium facit.
Amp.
  1. Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a vobis. †
Scep.
  1. At ego basilicus sum: quem nisi oras, guttam non feres.
  2. nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus.
  3. nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest.
Amp.
  1. Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat?
Scep.
  1. Cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat?
Amp.
  1. Immo etiam tibi, mea voluptas, quae voles faciam omnia.
Scep.
  1. Eugepae, salvos sum, haec iam me suam voluptatem vocat.
  2. dabitur tibi aqua, ne nequiquam mé ames. cedo mi urnam.
Amp.
  1. Cape.
  2. propera, amabo, efferre.
Scep.
  1. Manta, iam hic ero, voluptas mea.—
Amp.
  1. Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu?
  2. ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare.
  3. sed quid ego misera video procul in litore?
  4. meum erum lenonem Siciliensemque hospitem,
  5. quos periisse ambos misera censebam in mari.
  6. iam illud mali plus nobis vivit quam ratae.
  7. sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec