Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Id misera maestast,
- sibi eorum evenisse inopiam.
- Iam istoc magis usus factost,
- ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi;
- nam multa praeter spem scio multis bona evenisse.
- At ego étiam, qui speraverint spem decepisse multos.
- Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum.
- ego eo intro, nisi quid vis.—
- Eas. ego quod mihi imperavit
- sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo;
- nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit.
- neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam,
- cui deos atque homines censeam bene facere magis decere.
- ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate
- timidas egentes uvidas eiectas exanimatas
- accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae;
- ut eapse sic succincta aquam calefactat, ut lavemus.
- nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit.
- heus ecquis in víllast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit?
- Quís est qui nostris tám proterve fóribus facit iniúriam?