Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- núnc tibi ampléctimur génua egentés opum,
- quae ín locis nésciis néscia spé sumus,
- út tuo récipias técto servésque nos
- míseriarúmque te ambárum uti mísereat,
- quibús nec locúst ullus néc spes parata,
- neque hóc ampliús, quam quod vidés, nobis quícquamst.
- Manús mihi date, éxurgite á genibus ámbae.
- miséricordiór nulla me ést feminárum.
- sed haéc pauperés res sunt inopesque, puellae:
- egomét meam vix vitám colo; Venerí cibo meo sérvio.
- Venerís fanum, obsecro, hóc est?
- Fateór. ego huius fáni sacérdos clueo.
- verúm, quidquid ést, comitér fiet á me,
- quo núnc copia valebit.
- ite hác mecum.
- Amíce benígneque honórem,
- matér, nostrum habés.—
- Oportet.—
- Omníbus modis qui paúperes sunt hómines miseri vívont,
- praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam: