Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Somnias.
Labr.
  1. Nihil addo.
Grip.
  1. Abi igitur.
Labr.
  1. Audi:
  2. si hercle abiero hinc, hic non ero. vin centum et mille?
Grip.
  1. Dormis.
Labr.
  1. Eloquere quantum postules.
Grip.
  1. Quo nihil invitus addas:
  2. talentum magnum. non potest triobolum hinc abesse.
  3. proin tú vel aias vel neges.
Labr.
  1. Quid istíc? necessum est, video:
  2. dabitur talentum.
Grip.
  1. Accede dum huc: Venus haec volo adroget te.
Labr.
  1. Quod tibi libet id mi impera.
Grip.
  1. Tange aram hanc Veneris.
Labr.
  1. Tango.
G.
  1. Per Venerem hanc iurandum est tibi.
L.
  1. Quid iurem?
G.
  1. Quod iubebo.
Labr.
  1. Praei vérbis quidvis. íd quod domi est, numquam ulli supplicabo.