Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ita omnés mortales, si quid est mali lenoni, gaudent.
  2. nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum,
  3. saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum.
Gripvs
  1. Numquam edepol hodie ad vesperum Gripum inspicietis vivom,
  2. nisi vidulus mihi redditur.
Labr.
  1. Perii, cum mentionem
  2. fieri audio usquam viduli --- quasi palo pectus tundat.
Grip.
  1. Istic scelestus liber est: ego qui in mari prehendi
  2. reti atque excepi vidulum, ei dáre negatis quicquam.
Labr.
  1. Pro di immortales, suo mihi hic sermone arrexit aures.
Grip.
  1. Cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque,
  2. si quis perdiderit vidulum cum auro atque argento multo,
  3. ad Gripum ut veniat. non feretis istum, ut postulatis.
Labr.
  1. Meum hercle illic homo vidulum scit quí habet, ut ego opinor.
  2. adeundus mihi illic est homo. di, quaeso, subvenite.
Grip.
  1. Quid me intro revocas? hoc volo hic ante ostium extergere.
  2. nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum,
  3. ita quanto magis extergeo, rutilum atque tenuius fit.
  4. † nam quidem hoc venenatumst verum: ita in manibus consenescit.
L.
  1. Adulescens, salve.