Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Non censeo.
- Quid eampse illam?
- Non censeo.
- Perii, dilectum dimisit. nunc non censet, cum volo.
- Sanus non es. sequere.—
- Duc me, mi patrone, quo libet. —
- Quis me ést mortalis miserior qui vivat alter hodie,
- quem ad recuperatores modo damnavit Plesidippus?
- abiudicata a me modo est Palaestra. perditus sum.
- nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos,
- ita omnés mortales, si quid est mali lenoni, gaudent.
- nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum,
- saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum.
- Numquam edepol hodie ad vesperum Gripum inspicietis vivom,
- nisi vidulus mihi redditur.