Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. nam ego propter eius modi viros vivo miser.
Ples.
  1. Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas
  2. duas sécum adduxit, quique adornaret sibi
  3. ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri.
Daem.
  1. Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos
  2. quemquam istic vidi sacruficare, neque potest
  3. clam me esse si qui sacruficat: semper petunt
  4. aquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veru
  5. aut aulam extarem, aut aliquid—quid verbis opust?
  6. Veneri paravi vasa et puteum, non mihi.
  7. nunc intervallum iam hos dies multos fuit.
Ples.
  1. Vt verba praehibes, me periisse praedicas.
Daem.
  1. Mea quidem hercle causa salvos sis licet.
Scep.
  1. Heus tu, qui fana ventris causa circumis,
  2. iubere meliust prandium ornari domi.
Daem.
  1. Fortasse tu huc vocatus es ad prandium,
  2. ille quí vocavit nullus venit?
Ples.
  1. Admodum.
Scep.
  1. Nullumst periclum te hinc ire inpransum domum:
  2. Cererem te meliust quam Venerem sectarier: