Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Opino.
- Et mihi nuptura est?
- Suspicor.
- Censen hodie despondebit eam mihi, quaéso?
- Censeo.
- Quid? patri etiam gratulabor cum illam invenit?
- Censeo.
- Quid matri eius?
- Censeo.
- Quid ergo censes?
- Quod rogas,
- censeo.
- Dic ergo quanti censes?
- Egone? censeo.
- Adsum equidem, ne censionem semper facias.
- Censeo.
- Quid si curram?
- Censeo.
- An sic potius placide?
- Censeo.