Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter.
  2. quid meliust, quam ut hinc intro abeam et me suspendam clanculum,
  3. saltem tantisper dum abscedat haec a me aegrimonia?—
Daemones
  1. Pro di immortales, quis me est fortunatior,
  2. qui ex improviso filiam inveni meam?
  3. satin si cui homini dei esse bene factum volunt,
  4. aliquo illud pacto optingit optatum piis?
  5. ego hodie neque speravi neque illud credidi:
  6. is improviso filiam inveni tamen;
  7. et eam de genere summo adulescenti dabo
  8. ingenuo, Atheniensi et cognato meo.
  9. ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo,
  10. iussique exire huc servom éius, ut ad forum
  11. iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen.
  12. accedam, opinor, ad fores. quid conspicor?
  13. uxor complexa collo retinet filiam.
  14. nimis paéne inepta atque odiosa eius amatiost.
  1. Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri;
  2. atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero,
  3. Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam.