Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Scelerum caput,
  2. ut tute es, item omnis censes esse, periuri caput?
Grip.
  1. Omnia istaéc ego facile patior, dúm hic hinc a me sentiat.
Trach.
  1. At qui nunc abs te stat, verum hinc --- ibi testimonium.
Daem.
  1. Gripe, advorte animum. tu paucis expedi, quid postulas.
Trach.
  1. Dixi equidem, sed si parum intellexti, dicam denuo.
  2. hasce ambas, ut dudum dixi, ita esse oportet liberas:
  3. haec Athenis parva fúit virgo surpta.
Grip.
  1. Dic mihi,
  2. quid id ad vidulum pertinet, servae sint istae an fuerint liberae?
Trach.
  1. Omnia iterum vis memorari, scelus, ut defiat dies.
Daem.
  1. Apstine maledictis et mihi quod rogavi dilue.
Trach.
  1. Cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo,
  2. ubi sunt signa qui parentes noscere haec possit suos,
  3. quibuscum periit parva Athenis, sicuti dixi prius.
Grip.
  1. Iuppiter te dique perdant. quid ais, vir venefice?
  2. quid, istae mutae sunt, quae pro se fabulari non queant?
Trach.
  1. Eo tacent, quia tacitast melior mulier semper quam loquens.
Grip.
  1. Tum pol tu pro portione nec vir nec mulier mihi es.
T.
  1. Quidum?