Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Occídis me, cum istúc rogitas.
- O hóminem lepidum.
- Té quoque etiám dolis átque mendáciis,
- quí magistér mihi es, ántidibo, út scias.
- Iúppiter té mihi sérvet.
- Immó mihi.
- séd vide, ornátus hic me satin cóndecet?
- Optúme habet.
- Esto.
- Tantúm tibi boni di immórtales duint quántum tu tibi óptes;
- nam si éxoptem, quantúm dignu’(s e)s tantúm dent, minus nihiló sit.
- néque ego hoc homine quémquam vidi mágis malum et máleficum.
- Tun íd mihi?
- Taceo.
- sed egó quae tibi bona dábo et faciam, si hanc sóbrie rem accurássis.
- Potin út taceas? memorem ímmemorem facit quí monet quod memor méminit.
- teneo, ómnia in pectore cóndita sunt, meditáti sunt mihi dóli docte.
- Probus ést hic homo.
- Neque hic ést neque ego.
- At vide né titubes.