Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt:
  2. terrestris pecudes cicimalindro condio,
  3. hapalocopide aut cataractria.
Bal.
  1. At te Iuppiter
  2. dique omnes perdant cum condimentis tuis
  3. cumque tuis istis omnibus mendaciis.
Coc.
  1. Sine sis loqui me.
Bal.
  1. Loquere, atque i in malam crucem.
Coc.
  1. Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio:
  2. is odos dimissis manibus in caelum volat.
Bal.
  1. Odos dimissis manibus?
Coc.
  1. Peccavi insciens.
Bal.
  1. Quidum?
Coc.
  1. Dimissis pedibus volui dicere.
  2. eum odorem cenat Iuppiter cottidie.
Bal.
  1. Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter?
Coc.
  1. It incenatus cubitum.
Bal.
  1. I in malam crucem.
  2. istacine causa tibi hodie nummum dabo?
Coc.
  1. Fateór equidem esse me coquom carissumum;