Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. lubet scíre quid hic veniát cum machaéra et huic, quám rem agat, hinc dabo insídias.
Harpax
  1. Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae,
  2. ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles,
  3. septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit
  4. symbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat,