Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Fur.
Bal.
  1. Babae.
Ps.
  1. Fugitive.
Bal.
  1. Bombax.
Cal.
  1. Fraus populi.
Bal.
  1. Planissume.
Ps.
  1. Fraudulente.
Cal.
  1. Impure.
Ps.
  1. Leno.
Cal.
  1. Caenum.
Bal.
  1. Cantores probos.
Cal.
  1. Verberavisti patrem atque matrem.
Bal.
  1. Atque occidi quoque,
  2. potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam?
Ps.
  1. In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.
Bal.
  1. Numquid aliud etiam voltis dicere?
Cal.
  1. Ecquid te pudet?
Bal.
  1. Ten, amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem?
  2. verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi,
  3. nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas,