Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Si ex te tacente fieri possem certior,
  2. ere, quae miseriae te tam misere macerent,
  3. duorúm labori ego hominum parsissem lubens,
  4. mei te rogandi et tis respondendi mihi;
  5. nunc quoniam id fieri non potest, necessitas
  6. me subigit ut te rogitem. responde mihi:
  7. quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies
  8. gestas tabellas tecum, eas lacrumis lavis,
  9. neque tui participem consili quemquam facis?
  10. eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam.
Calidorvs
  1. Misere miser sum, Pseudole.
Ps.
  1. Id te Iuppiter
  2. prohibessit.
Cal.
  1. Nihil hoc Iovis ad iudicium attinet:
  2. sub Veneris regno vapulo, non sub Iovis.
Ps.
  1. Licet me id scire quid sit? nam tu me antidhac
  2. supremum habuisti comitem consiliis tuis.
Cal.
  1. Idem animus nunc est.
Ps.
  1. Face me certum quid tibist;
  2. iuvabo aut ré aut opera aut consilio bono.