Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. princípio, Hedytium, técum ago, quae amíca es frumentáriis,
  2. quibus cúnctis montes máxumi acervi frumenti súnt domi:
  3. fac sís sit delatum húc mihi fruméntum, hunc annum quód satis,
  4. mi et fámiliae omni sít meae, atque ádeo ut frumento áfluam,
  5. ut cívitas nomén mihi commútet meque ut praédicet