Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. quibus, nísi ad hoc exemplum éxperior, non pótest usura usúrpari.
  2. neque ego hómines magis asinós numquam vidi, íta plagis costaé callent:
  3. quós quom ferias, tíbi plus noceas; éo enim ingenio hi súnt flagritribae,
  4. qui haéc habent cónsilia, úbi data occásiost, rape clépe tene
  5. hárpaga bibe és fuge: hoc
  6. ést eorum opus, ut mávelis lúpos apud ovis línquere,
  7. quam hós domi custodes.