Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea
- tibi inventurum esse auxilium argentarium.
- atque id futurum unde unde dicam nescio,
- nisi quia futurum est: ita supercilium salit.
- Vtinam quae dicis dictis facta suppetant.
- Scis tu quidem hercle, mea si commovi sacra,
- quo pacto et quantas soleam turbellas dare.