Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- verum ego te amantem, ne pave, non deseram.
- spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea
- tibi inventurum esse auxilium argentarium.
- atque id futurum unde unde dicam nescio,
- nisi quia futurum est: ita supercilium salit.