Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. te si arbitrarem dignum, misissem tibi.”
Sim.
  1. Quid nunc?
Bal.
  1. Argentum des, abducas mulierem.
Sim.
  1. Vter remoratur?
Bal.
  1. Quin sequere ergo intro.—
Sim.
  1. Sequor.—
Ps.
  1. Peiorem ego hominem magisque vorsute malum
  2. numquam edepol quemquam vidi, quám hic est Simia;
  3. nimisque égo illum hominem metuo et formido male,
  4. ne malus item erga me sit út erga illum fuit,
  5. ne in re secunda nunc mi obvertat cornua,
  6. si occasionem capsit qui sit mihi malus;
  7. atque edepol equidem nolo, nam illi bene volo.
  8. nunc in metu sum maximo, triplici modo:
  9. primum omnium iam hunc comparem metuo meum,
  10. ne deserat med atque ad hostis transeat;
  11. metuo autem, né erus redeat etiam dum a foro,
  12. ne capta praeda capti praedones fuant.
  13. quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax advenat
  14. prius quam hínc hic Harpax abierit cum muliere.